- PLATONICI
- PLATONICIpost saepius variatam Academiam, (cui omnium sententiâ triplici, Veteri, Mediae ac Novae, quidam quartam ac quintam addunt, qua de re supra in voce Academia) pro Academicis, subsequenti aevô, dici maluêre, qui Platonis dogmatibus insisterent Philosophi. Ac creditur hoc nomen Alexandriae eoepisse, ubi, resuscitate primo vetus Academia fuit; quod Academici nomen antiquum esset maximeque Arcesilae sectatoribus tribui soleret: ipsi autem platonis exemplô certa quaedam dogmata tuerentur. Tales e Latinis fuêre Appuleius et Chalcidius;quorum ill meoratus Augustino, de Civ. Dei, l. 8. c. 12. de dogmate Platonis: ist Commentarium in timaeum, scripsit. E Graecis vero, praeter eos, qui vel Iudaicam Religionem amplexi ut Philo; vel Christianam: maximum nomen est Plotini, Porphyrii, Iamblichi et Prodcli. Ac Plotinus quidem Lycopoli natus, civitat e Aegypti, qui floruit sub Gallieno Caesare ac deinceps, cum alta tum 54. libros reliquit, in Enneadas divisos: discipulus Ammonii, Amelii Praeceptor. Porphyrius Amelii, ut et Plotini, discipulus, temporibus vixit Aureliani, ac pervenit usque ad tempora Diocletiani, gente Tyrius et patriâ linguâ Malchus dictus; de quo multa ac praeclara L. Holstenius. Iamblichus discipulus fuit Porphyrii, ac temporibus claruit constantini M. liberorumque eius atuq etiam Iuliani. Natus fuit Chalcide Syriae: eiusque de vita Pythagorae volumen, et duas ad Philosophiam Orationes Protrepticas, primus Graece evulgavit Ioh. Arcerius Frisius. Eiusdem sectator optimus Syrianus fuit Alexandrinus, qui vixit circa A. C. 470. inque totum Homerum, et l. 4. in Remp: Platonis, scripsit, teste Suida. Proclus, Syriani huius discipulus, claruit A. C. 500. Praeceptori successit in Schola, uti ipsi Marinus. Exstant eius sex libri de Philosophia Platonica, qui Hamburgi primum prodiêre A. C. 1618. Item supersunt Commentarii in Timaeum et libros de Rep. Scripsit quoque de Orphei, Pythagorae ac Platonis consensu in Oraculis l. 10. aliaque Suidae non indicta. Ex quo etiam cognoscimus, quam Christianis suerit infestus: ut qui post, a Porphyrico secundus, adversus Christianos libros ediderit. Maximus quoque Tyrius Platonicus fuit, quem Commodi Principatu vixisse, testis est Suidas. Illum primus Latine reddidit cosmus Pactius, florentiae natus amitâ Leonis X. Praesul Cathedralis in patria Civitat. Ecclesiae. Quam tamen versionem innumeris locis expurgavit Dan. Heinsius, et Commentariô illustravit. Nec Alcinous praetereundus, cuius exstat Epitome Philosophiae Platonicae, versa a Ficino, emendata ac insigni commentariô illustrata a Iac. Carpentario Claromontano Bellovacensi. Quando vixerit, incertum. Eusebius de Praep. Euangel. l. 11. bonam huius opusculi partem citat, sub Didy mi nomine, qui ex Alcinoo locum illum forte descripsit. Etiam Proavorum aevô fuêre duo praestantes Platonici, Bessario Cardinal. et gemistus Pletho: Quorum is libros 4. abversus calumniatorem Platonis, (ita vocat Georgium Trapezuntium) edidit, ab Aldo avo evulgatos: huius exstat liber de differentia inter Platonem et Aristotelem, Latine editus, Basileae, alias Graece evulgatus. in quo ostendere conatur, semper Principatum inter duos hos philosophos obtinuisse Platonem, numquam vero Aristotelem, usque ad tempora Avenrois. Latinorum, qui circa ea tempora vixerint: nullus operamem magis laudabilem Platoni et eius Philosophiae impendit, quam Marsilius Ficinus, qui vertit Platonem, vertit item Plotinum, quem etiam insigni Commentariô illustravit. Sed et Iamblichum deMysteriis Aegyptiorum, Pseudo-Dionysium Areopagitam, aliorumque Platonicorum scripta Latine reddidit. Hodie non ullibi maior Platonnae Philosophiae, quam in M. Britanniae Academiis, dignitas auctoritasque est. Vide Gehr. Ioh. Voss. de Philosophorum Sectis, c. 16. et Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 7. c. 8. ubi eos pleraque cum Pythagoreis communia habuisse, praecipue inambulationibus delectatos fuisse, utriusque sexus Auditores habuisse, per Dialogos disseruisse ac obscuram docendi Methodum adhibuisse, contendit. Idem l. 5. c. 4. ex nimia Philosophiae huius inter Christianos aestimatione gravissimos in Ecclesiam crrores irrepsisse, erudite ostendit. Namque et Iustinus Martyr, nimiâ Platonicorrum reverentiâ adductus, Socratem κατα τοῦ λόγου vixisse, Apolog. ad Anton. et ἀπὸ μέρους Christum agnovisse Apol. ad Senat. dictitavit: et Dionysius Areopagita (utamur enim nomine receptô) non aliunde tot Angelorum classes, quam ex Platonicorum myrotheciis, deprompsit: ut de Mediatoribus aliis praeter unicum nostrum παράκλητον IESUM CHRISTUM, de Angelis geminis cuiusque nostrum Custodibus, aliisque nil addam. PLATONICI IUNIORES EX Vossto. Philo Iudaeus. Plotinus. Porphyrius. Alcinous. Appuleius. Chalcidius. Iamblichus. Proclus. Bessario Cardinalis, Gemistus Pletho. Marsilius Ficinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.